Deuteronomy 31

. Verba Moysi ad Josue significant quod Christus terram viventium singulis secundum propria distribuit merita, et omnia promissa Dei impleat. Ipse enim introducit populum in terram promissam. Eo namque duce coelestem ingredimur patriam, qui ait: Joan. 14.. Et: Joan. 3.; qui enim unitur et per ipsum ascendit. . In quibus praesens vita signatur, quae septenario numero volvitur; vel tempus veteris legis propter sabbatum. Post septem ergo annos in anno remissionis lex in conventu legi praecipitur: quia completa legis observantia, lex spiritualis succedit. Unde: etc. Ephes. 4.. . Deuteronomium commendatur Levitis, quia Evangelium Christi per verorum sacerdotum ministerium in memoria reconditur Ecclesiae, quae est arca Domini, ubi coelestes thesauri reconduntur. Ibi duae tabulae testamenti, libri scilicet legis et Evangelii. Ibi urna quae continet manna, id est caro Christi, in qua cibus vitae aeternae; ibi virga Aaron, quae fronduerat, quia ibi sacerdotium Christi, quod manet in aeternum, vel, in perpetuum, ut sit ibi contra te in testimonium. Verba legis custodientibus sunt ad salutem, contemptoribus in testimonium contumaciae et inobedientiae: unde: Joan. 5.; et alibi: Joan 12.. . Verba Moysi non simpliciter sunt accipienda, quia secundum historiam Israelitis largitori Deo ingratis exprobrat perfidiam, et allegorice sanctam instruit Ecclesiam, et ad morum honestatem provocat per tropologiam. Servanda est ergo in historia veritas, in allegoria mysteria, in tropologia disciplinae utilitas, ut sic ad coelestem theoriam provehamur. Notandum quoque quod dicitur: etc., ut qui Deum ore laudat, opere non contradicat. Eccli. 13..
Copyright information for VulgGlossa